TEXTO
MATER: Meheu! Mater mea est infirma et habitat sola in media silva. Mitto ad eam alimenta et vinum.
Sed... ubi est filia mea? Caperula ! Caperula !
(Entra Caperula)
CAPERVLA : Quid est, mater ?
MATER : Caperula, filia mea, necesse est te aviam tuam visitare, quod infirma est.
Ecce! Alimenta et vinum praeparavi. Age! Vesti parvam caperulam rubram!
Porta alimenta et vinum per silvam ad aviam. Festina et ne tardes. Avia te esperat.
CAPERVLA : Vale, mater !
MATER : Vale, Caperula !
CAPERVLA (caminando por el bosque): Quam fatigata sum! Iter longum est ad villam ubi avia mea habitat. Necesse est sedere.
LVPVS : O miserum! Nulla pax data est lupis...Venatores sunt in silva; venatores mihi non placent...
Sed... quid video? Parvam puellam... Puellas mihi multum placent. Hanc puellam manducare volo. Sed puellam nunc manducare non possum, quod venatores proximi sunt. Sed… spectate!
(a Caperula:) Salve, puella! Tu fatigata es?
CAPERVLA: Ita vero. Facio longum iter…
LVPVS: Quo ambulas?
CAPERVLA: Ad villam ubi avia mea habitat. Alimenta et vinum porto, quod infirma est avia mea.
LVPVS: Vbi habitat avia tua?
CAPERVLA: In media silva habitat, prope fontem.
LVPVS: (girándose hacia el público) Aa! Festina lente, mea columba...
(a Caperula) Tibi indicabo viam facillimam et brevissimam...
Vade per medium istius silvae et pervenies velociter ad aviam tuam.
Vale!
CAPERVLA: Vale!
(mirando el paisaje) Ecce! Quam pulchri sunt flores! Quam magnae sunt arbores!
Quam benignus erat iste lupus !
VENATOR 1: Salve, parva Caperula Rubra!
CAPERVLA: Salvete, amici
VENATOR 2: Quo ambulas?
CAPERVLA: Ad villam ubi avia mea habitat. Alimenta et vinum porto, quod infirma est avia mea. Et vos, quid facitis?
VENATOR 1: Nos captare volumus lupum qui per silvam currit. Caute procede, parva Caperula Rubra. Vale!
CAPERVLA: Valete!
---(Casa de la abuela)---
(Llaman a la puerta) Tocus, tocus, tocus!
AVIA: Quis portam pulsat?
LVPVS: (con voz de niña) Ego, Caperula, neptis tua amantissima, portam pulso!
AVIA: Intra, intra, Caperula!
(Entra el lobo y se come a la abuela. Después, se mete en la cama)
(Llega Caperula)
CAPERVLA: Tocus, tocus, tocus!!
LVPVS: Quis portam pulsat?
CAPERVLA: (en voz baja) Certe, avia mea moribunda est...
(en voz alta) Ego, Caperula, neptis tua amantissima, portam pulso!
LVPVS: Intra, intra, Caperula...
CAPERVLA:(acercándose)O avia mea! Magnas aures habes..!
LVPVS: Sunt ad audiendam te melius, Caperula!
CAPERVLA: O avia, mea! Magnos oculos habes..!
LVPVS: Sunt ad videndam te melius, Caperula!
CAPERVLA: O avia mea, ingentes dentes habes..!
LVPVS: Sunt ad devorandam te melius!!!
(El lobo se lanza sobre Caperula. Ella grita. llegan los cazadores)
VENATOR 1: Pestis! (mata al lobo)
VENATOR 2: Lupus est mortuus, et tu, parva Caperula Rubra, secura es!